| postquam consules dilectu habito profecti in prouincias | 34.57.1.1 |
| sunt, tum T. Quinctius postulauit ut de iis quae cum decem | |
| legatis ipse statuisset senatus audiret eaque, si uideretur, | |
| auctoritate sua confirmaret: id eos facilius facturos si lega- | 2.1 |
| torum uerba qui ex uniuersa Graecia et magna parte Asiae | |
| quique ab regibus uenissent audissent. eae legationes a C. | 3.1 |
| Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt be- | |
| nigneque omnibus responsum. | |
| cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, | 4.1 |
| quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, | |
| delegata est. T. Quinctio mandatum ut adhibitis iis lega- | 5.1 |
| torum regis uerba audiret responderetque iis quae ex digni- | |
| tate atque utilitate populi Romani responderi possent. | |
| Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. ex | 6.1 |
| iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio | |
| haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendam- | |
| que societatem uenissent. esse autem tria genera foederum | 7.1 |
| quibus inter se paciscerentur amicitias ciuitates regesque: | |
| unum, cum bello uictis dicerentur leges; ubi enim omnia ei | |
| qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere uictos, | |
| quibus multari eos uelit, ipsius ius atque arbitrium esse; | 5 |
| alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque | 8.1 |
| amicitiam uenirent; tunc enim repeti reddique per conuen- | |
| tionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut | |
| ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo | |
| componi; tertium esse genus cum qui nunquam hostes | 9.1 |
| fuerint ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam | |
| coeant: eos neque dicere nec accipere leges; id enim uictoris | |
| et uicti esse. ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se | 10.1 |
| quod Romani aequum censeant leges ei dicere quas Asiae | |
| urbium liberas et immunes, quas stipendiarias esse uelint, | |
| quas intrare praesidia regia regemque uetent; cum Philippo | 11.1 |
| enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus | |
| ita sanciendum esse. |