| nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. | 34.56.1.1 |
| Cinci—praefectus is Pisis erat—allatae: Ligurum uiginti | 2.1 |
| milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula uni- | |
| uersae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, | |
| Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris per- | |
| agrasse. itaque Minucius consul, cui Ligures prouincia | 3.1 |
| euenerat, ex auctoritate patrum in rostra escendit et edixit | |
| ut legiones duae urbanae quae superiore anno conscriptae | 4.1 |
| essent post diem decimum Arretii adessent: in earum locum | |
| se duas legiones urbanas scripturum. item sociis et Latino | 5.1 |
| nomini, magistratibus legatisque eorum qui milites dare de- | |
| bebant, edixit ut in Capitolio se adirent. iis quindecim milia | 6.1 |
| peditum et quingentos equites pro numero cuiusque iuniorum | |
| discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut | 7.1 |
| maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit. Fuluio Flami- | 8.1 |
| nioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in | |
| supplementum et quina milia socium Latini nominis et | |
| duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut ueteres | |
| dimitterent milites cum in prouinciam uenissent. cum milites | 9.1 |
| qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei | |
| adissent uti causas cognoscerent eorum quibus aut emerita | |
| stipendia aut morbus causae essent quo minus militarent, | |
| eam rem litterae Ti. Semproni discusserunt, in quibus scri- | 10.1 |
| ptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum | |
| uenisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas | |
| cum caedibus et incendiis perpopulatos esse; Boiorum quoque | |
| gentem ad rebellionem spectare. ob eas res tumultum esse | 11.1 |
| decreuit senatus: tribunos plebei non placere causas militares | |
| cognoscere quo minus ad edictum conueniretur. adiecerunt | 12.1 |
| etiam ut socii nominis Latini qui in exercitu P. Corneli Ti. | |
| Semproni fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut ad | |
| quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum | |
| edixisset Etruriae conuenirent, et uti L. Cornelius consul in | 13.1 |
| prouinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset | |
| si quos ei uideretur milites scriberet armaretque et duceret | |
| secum, dimittendique ei quos eorum quandoque uellet ius | |
| esset. | 5 |