| principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules | 34.55.1.1 |
| fuerunt terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei | |
| tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines | |
| taederet; nam neque senatus haberi neque res publica ad- | 2.1 |
| ministrari poterat sacrificando expiandoque occupatis con- | |
| sulibus. postremo decemuiris adire libros iussis, ex responso | 3.1 |
| eorum supplicatio per triduum fuit. coronati ad omnia | 4.1 |
| puluinaria supplicauerunt edictumque est ut omnes qui ex | |
| una familia essent supplicarent pariter. item ex auctoritate | |
| senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu | |
| nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum | 5 |
| nuntiaret. prouincias deinde consules prius, tum praetores | 5.1 |
| sortiti. Cornelio Gallia, Minucio Ligures euenerunt; sortiti | 6.1 |
| praetores C. Scribonius urbanam, M. Ualerius peregrinam, | |
| L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, C. Flaminius | |
| Hispaniam citeriorem, M. Fuluius Hispaniam ulteriorem. |