| P. Scipio ex prouincia Gallia ad consules subrogandos | 34.54.1.1 |
| uenit. comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Corne- | |
| lius Merula et Q. Minucius Thermus. postero die creati sunt | 2.1 |
| praetores L. Cornelius Scipio M. Fuluius Nobilior C. Scri- | |
| bonius M. Ualerius Messalla L. Porcius Licinus et C. | |
| Flaminius. Megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus L. | 3.1 |
| Scribonius Libo aediles curules primi fecerunt. horum aedi- | 4.1 |
| lium ludos Romanos primum senatus a populo secretus | |
| spectauit praebuitque sermones, sicut omnis nouitas solet, | |
| aliis tandem quod multo ante debuerit tributum existiman- | |
| tibus amplissimo ordini, aliis demptum ex dignitate populi | 5.1 |
| quidquid maiestati patrum adiectum esset interpretantibus | |
| et omnia discrimina talia quibus ordines discernerentur et | |
| concordiae et libertatis aequae minuendae esse: ad quin- | 6.1 |
| gentesimum <quinquagesimum> octauum annum in promiscuo | |
| spectatum esse; quid repente factum cur immisceri sibi in ca- | |
| uea patres plebem nollent? cur diues pauperem consessorem | 7.1 |
| fastidiret? nouam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis | |
| senatu neque desideratam neque institutam. postremo ipsum | 8.1 |
| quoque Africanum quod consul auctor eius rei fuisset paeni- | |
| tuisse ferunt; adeo nihil motum ex antiquo probabile est: | |
| ueteribus, nisi quae usus euidenter arguit, stari malunt. |