| uixdum hi profecti erant, cum a Carthagine legati bellum | 34.60.1.1 |
| haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt | |
| inieceruntque curam ne simul et Punicum excitaretur bellum. | |
| Hannibal patria profugus peruenerat ad Antiochum, sicut | 2.1 |
| ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla | |
| alia arte nisi quod uolutanti diu consilia de Romano bello | |
| nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. | |
| sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia | 3.1 |
| bellum gereretur: Italiam et commeatus et militem prae- | |
| bituram externo hosti; si nihil ibi moueatur liceatque populo | 4.1 |
| Romano uiribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, | |
| neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. sibi | 5.1 |
| centum tectas naues et decem milia peditum, mille equites | |
| deposcebat: ea se classe primum Africam petiturum; magno | |
| opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se | |
| compelli posse; si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae ex- | 6.1 |
| citaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus | |
| transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias | |
| continere neque traicientem et, quod in speciem famamque | |
| belli satis sit, paratum traicere. | 5 |