| in hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos | 34.61.1.1 |
| sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu inter- | |
| ceptae palam facerent conata, scribere non est ausus. Aristo- | 2.1 |
| nem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam | |
| leuioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum | |
| oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum | |
| mandatis mittit. edit nomina eorum quibus conuentis opus | 3.1 |
| esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agno- | |
| scerent sua mandata esse. hunc Aristonem Carthagine obuer- | 4.1 |
| santem non prius amici quam inimici Hannibalis qua de | |
| causa uenisset cognouerunt. et primo in circulis conuiuiisque | 5.1 |
| celebrata sermonibus res est; deinde in senatu quidam nihil | 6.1 |
| actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque nouas | |
| moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum | |
| ciuitatis posset: Aristonem quendam, Tyrium aduenam, in- | 7.1 |
| structum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho uenisse; | |
| certos homines cotidie cum eo secreta conloquia serere; in | |
| occulto concoqui quod mox in omnium perniciem erupturum | |
| esset. conclamare omnes uocari Aristonem debere et quaeri | 8.1 |
| quid uenisset et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti: | |
| satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; | |
| priuatos suo periculo peccaturos, rem publicam non extra | 9.1 |
| noxam modo sed etiam extra famam noxae conseruandam | |
| esse. uocatus Ariston purgare sese et firmissimo propugnaculo | 10.1 |
| uti quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; ceterum | 11.1 |
| nec causam aduentus satis expediebat et in eo maxime hae- | |
| sitabat quod cum Barcinae solum factionis hominibus con- | |
| locutum eum arguebant. orta inde altercatio est aliis pro | 12.1 |
| speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis | |
| negantibus tumultuandi causam esse: mali rem exempli esse | |
| de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri | 13.1 |
| et in aliis emporiis quo frequenter commeent euenturum. | |
| dilata eo die res est. Ariston Punico ingenio inter Poenos usus | 14.1 |
| tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam | |
| magistratuum prima uespera suspendit, ipse de tertia uigilia | |
| nauem conscendit et profugit. postero die cum sufetes ad ius | 15.1 |
| dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et | |
| lectae. scriptum erat Aristonem priuatim ad neminem, pu- | |
| blice ad seniores—ita senatum uocabant—mandata habuisse. | |
| publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti | 16.1 |
| tamen legatos Romam qui rem ad consules et senatum de- | |
| ferrent placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur. |