| Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se | 34.62.1.1 |
| ipsos discordes sensit, principibus propter conloquia Aristonis | |
| senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo | |
| suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum | 2.1 |
| et depopulatus est et quasdam urbes uectigales Cartha- | |
| giniensium sibi coegit stipendium pendere. Emporia uocant | 3.1 |
| eam regionem: ora est minoris Syrtis et agri uberis; una ciuitas | |
| eius Lepcis: ea singula in dies talenta uectigal Carthaginien- | |
| sibus dedit. hanc tum regionem et totam infestam Masinissa | 4.1 |
| et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Cartha- | |
| giniensium esset, effecerat. et quia simul ad purganda crimina | 5.1 |
| et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa | |
| onerarent suspicionibus et de iure uectigalium disceptarent | |
| legatos et ipse Romam mittit. auditi de Tyrio aduena primum | 6.1 |
| Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho | |
| simul et Poenis bellandum esset. maxime ea suspicio crimen | 7.1 |
| urgebat quod quem comprensum Romam mitti placuisset nec | |
| ipsum nec nauem eius custodissent. de agro deinde cum regis | 8.1 |
| legatis disceptari coeptum. Carthaginienses iure finium causam | |
| tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio | 9.1 |
| uictor agrum qui iuris esset Carthaginiensium finisset, et con- | |
| fessione regis, qui cum Aphthirem profugum ex regno suo cum | 10.1 |
| parte Numidarum uagantem circa Cyrenas persequeretur, | |
| precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie | |
| Carthaginiensium iuris petisset. Numidae et de terminatione | 11.1 |
| Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis ueram originem | |
| iuris exigere uellet, quem proprium agrum Carthaginiensium | |
| in Africa esse? aduenis, quantum secto bouis tergo amplecti | 12.1 |
| loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario | |
| datum: quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, ui atque | |
| iniuria partum habere. neque eum de quo agatur probare eos | 13.1 |
| posse non modo semper ex quo ceperint sed ne diu quidem | |
| [eos] possedisse. per opportunitates nunc illos, nunc reges | |
| Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum posses- | |
| sionem fuisse qui plus armis potuisset. cuius condicionis res | 14.1 |
| fuerit priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius | |
| atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se | |
| interponerent quo minus qui posset teneret. responderi | 15.1 |
| legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam qui | |
| inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti dis- | |
| ceptarent. missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus | 16.1 |
| et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa | |
| neutro inclinatis sententiis reliquere. id utrum sua sponte | 17.1 |
| fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est | |
| quam uidetur tempori aptum fuisse integro certamine eos | |
| relinqui; nam ni ita esset, unus Scipio uel notitia rei uel | 18.1 |
| auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu discepta- | |
| tionem potuisset. |