| principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor | 35.1.1.1 |
| in Hispania citeriore cum ciuitatibus iis quae post profe- | |
| ctionem M. Catonis permultae rebellauerant crebra magis | |
| quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque aduersa ut | 2.1 |
| uix dimidium militum quam quod acceperat successori tra- | |
| diderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura | 3.1 |
| animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f. Scipio trans | |
| Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non | 4.1 |
| minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt. praetor haec | |
| gesserat Scipio: idem pro praetore Lusitanos peruastata | 5.1 |
| ulteriore prouincia cum ingenti praeda domum redeuntes | |
| in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octauam incerto | |
| euentu pugnauit, numero militum impar, superior aliis; nam | 6.1 |
| et acie frequenti armatis aduersus longum et impeditum turba | |
| pecorum agmen et recenti milite aduersus fessos longo itinere | |
| concurrerat. tertia namque uigilia exierant hostes; huic | 7.1 |
| nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla | |
| quiete data laborem uiae proelium exceperat. itaque prin- | 8.1 |
| cipio pugnae uigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et | |
| turbauerant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna | |
| est. in hoc discrimine ludos Ioui, si fudisset cecidissetque | |
| hostes, praetor uouit. tandem gradum acrius intulere | 9.1 |
| Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et | |
| cum institissent fugientibus uictores, ad duodecim milia | |
| hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes | 10.1 |
| ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quat- | |
| tuor; de exercitu Romano septuaginta et tres amissi. pugna- | 11.1 |
| tum haud procul Ilipa urbe est: eo uictorem opulentum | |
| praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem | |
| exposita est potestasque dominis suas res cognoscendi facta | 12.1 |
| est; cetera uendenda quaestori data; quod inde refectum est, | |
| militi diuisum. |