| nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor | 35.2.1.1 |
| cum haec in Hispania gerebantur. itaque aduersae quam | 2.1 |
| secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus | |
| celebrabantur; et temptauerat, quoniam bellum ingens in | 3.1 |
| prouincia exarsisset et exiguas reliquias exercitus ab Sex. | |
| Digitio atque eas ipsas plenas pauoris ac fugae accepturus esset, | |
| ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam cum | 4.1 |
| militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, | |
| eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites | |
| trecentos: ea se legione—nam in Sex. Digiti exercitu haud | 5.1 |
| multum spei esse—rem gesturum. seniores negare ad rumores | 6.1 |
| a priuatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus | |
| consulta facienda esse: nisi quod aut praetores ex prouinciis | |
| scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; | |
| si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites | 7.1 |
| extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit ut in | |
| Hispania tumultuarii milites legerentur. Ualerius Antias et | 8.1 |
| in Siciliam nauigasse dilectus causa C. Flaminium scribit et, | |
| ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam de- | |
| latum uagos milites de exercitu P. Africani sacramento | |
| rogasse; his duarum prouinciarum dilectibus tertium in | 9.1 |
| Hispania adiecisse. |