cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, 35.4.1.1
L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum
in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum
Liguribus erat. consul in aciem exibat, hostes pugnam de- 2.1
tractabant; praedatumque ubi nemo obuiam exiret discurre-
bant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere
certamen malebant. postquam omnia ferro ignique satis 3.1
euastata erant, consul agro hostium excessit et ad Mutinam
agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. Boi ut egressum 4.1
finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine,
locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana
saltum qua transeundum erat Romanis insederunt. id cum 5.1
parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat
mouere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio
augeret lucem expectauit et, cum luce moueret, tamen tur-
mam equitum exploratum misit. postquam relatum est 6.1
quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in
medium coici iussit et triarios uallum circumicere, cetero
exercitu instructo ad hostem accessit. idem et Galli fecerunt, 7.1
postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi
uera uinceret uirtus, dimicandum uiderunt.