hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum 35.5.1.1
[equitum] ala et extraordinarii prima in acie pugnabant;
praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sem-
pronius prioris anni consul. nouus consul nunc ad prima signa 2.1
erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis
studio prius procurrerent quam datum signum esset. equites 3.1
earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios
tribunos militum educere iussit, unde cum signum dedisset
impetum ex aperto facerent. haec agenti nuntius uenit a Ti. 4.1
Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum
Gallorum: et caesos permultos esse et qui supersint partim 5.1
labore, partim metu remisisse ardorem pugnae; legionem
alteram ex duabus, si uideretur, submitteret, priusquam
ignominia acciperetur. secunda missa est legio et extra- 6.1
ordinarii recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens
miles et frequens ordinibus legio successisset; et sinistra ala
ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol 7.1
ingenti ardore torrebat minime patientia aestus corpora Gal-
lorum; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in
scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum.
quod ubi animaduertit consul, ad perturbandos ordines 8.1
eorum C. Liuium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus,
quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios
equites in subsidiis esse. haec procella equestris primo con- 9.1
fudit et turbauit, deinde dissipauit aciem Gallorum, non
tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes 10.1
terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed inter-
equitantes alarii non patiebantur. consul obtestabatur 11.1
milites ut paululum adniterentur: uictoriam in manibus esse;
dum turbatos et trepidantes uiderent, instarent; si restitui
ordines sissent, integro rursus eos proelio et dubio dimica-
turos. inferre uexillarios iussit signa. omnes conisi tandem 12.1
auerterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam
passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii
equites immissi. quattuordecim milia Boiorum eo die sunt 13.1
caesa; uiui capti mille nonaginta duo, equites septingenti
uiginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duo-
decim, carpenta sexaginta tria. nec Romanis incruenta 14.1
uictoria fuit: supra quinque milia militum, ipsorum aut
sociorum, amissa, centuriones tres et uiginti, praefecti socium
quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum
secundae legionis. 5