| eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae | 35.6.1.1 |
| sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. | |
| Minuci a Pisis: comitia suae sortis esse, ceterum adeo suspensa | 2.1 |
| omnia in Liguribus se habere ut abscedi inde sine pernicie | |
| sociorum et damno rei publicae non posset. si ita uideretur | 3.1 |
| patribus, mitterent ad collegam ut is, qui profligatum bellum | |
| haberet, ad comitia Romam rediret; si id facere grauaretur, | 4.1 |
| quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum | |
| quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam | |
| uiderent ne magis e re publica esset interregnum iniri quam | |
| ab se in eo statu relinqui prouinciam. senatus C. Scribonio | 5.1 |
| negotium dedit ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret | |
| ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum | |
| missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad | 6.1 |
| magistratus subrogandos Romam ueniret, potius quam Q. | |
| Minucium a bello integro auocaret interregnum iniri pas- | |
| surum. missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus | 7.1 |
| subrogandos Romam uenturum. de litteris L. Corneli, quas | 8.1 |
| scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio | |
| in senatu fuit, quia priuatim plerisque senatoribus legatus M. | |
| Claudius scripserat fortunae populi Romani et militum uirtuti | 9.1 |
| gratiam habendam quod res bene gesta esset: consulis opera | |
| et militum aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius | |
| delendi oblata fortuna fuerit, elapsum. milites eo plures perisse | 10.1 |
| quod tardius ex subsidiis qui laborantibus opem ferrent succes- | |
| sissent; hostes e manibus emissos quod equitibus legionariis et | |
| tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset. |