| de ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores | 35.7.1.1 |
| consultatio dilata est. instabat enim cura alia, quod ciuitas | 2.1 |
| faenore laborabat et quod, cum multis faenebribus legibus | |
| constricta auaritia esset, uia fraudis inita erat ut in socios, qui | |
| non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libero | |
| faenore obruebantur debitores. cuius coercendi cum ratio | 3.1 |
| quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, | |
| ut qui post eam diem socii ciuibus Romanis credidissent | |
| pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae quibus | |
| debitor uellet legibus ius creditori diceretur. inde postquam | 4.1 |
| professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc | |
| fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex aucto- | |
| ritate patrum plebem rogauit plebesque sciuit ut cum sociis | 5.1 |
| ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum ciui- | |
| bus Romanis esset. | |
| haec in Italia domi militiaeque acta. in Hispania nequa- | 6.1 |
| quam tantum belli fuit quantum auxerat fama. C. Flaminius | 7.1 |
| in citeriore Hispania oppidum Illuciam in Oretanis cepit, | |
| deinde in hibernacula milites deduxit; et per hiemem proelia | |
| aliquot nulla memoria digna aduersus latronum magis quam | |
| hostium excursiones, uario tamen euentu nec sine militum | 5 |
| iactura sunt facta. maiores gestae res a M. Fuluio. is apud | 8.1 |
| Toletum oppidum cum Uaccaeis Uettonibusque et Celtiberis | |
| signis conlatis dimicauit, exercitum earum gentium fudit | |
| fugauitque, regem Hilernum uiuum cepit. |