| cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appete- | 35.8.1.1 |
| bat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. | |
| Claudio legato Romam uenit. is in senatu cum de rebus ab | 2.1 |
| se gestis disseruisset quoque statu prouincia esset, questus est | 3.1 |
| cum patribus conscriptis quod tanto bello una secunda pugna | |
| tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus | |
| honos; postulauit deinde, supplicationem simul trium- | |
| phumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret, Q. | 4.1 |
| Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tem- | |
| pore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli | |
| ad magnam partem senatorum allatas esse inter se pugnantes, | |
| eoque dilatam esse consultationem ut praesentibus auctoribus | 5.1 |
| earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese ut | |
| consul, qui sciret ab legato suo aduersus se scriptum aliquid, | |
| cum ipsi ueniendum esset, deduceret eum secum Romam, | |
| cum etiam uerius esset Ti. Sempronio imperium habenti | 6.1 |
| tradi exercitum quam legato: nunc uideri amotum de in- | 7.1 |
| dustria qui, <si> ea quae scripsisset praesens diceret, arguere | |
| coram et, si quid uani adferret, argui posset, donec ad liquidum | |
| ueritas explorata esset; itaque nihil eorum quae postularet | 8.1 |
| consul decernendum in praesentia censere. cum pergeret | 9.1 |
| nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur trium- | |
| phantique sibi urbem inuehi liceret, M. et C. Titinii tribuni | |
| plebis se intercessuros si de ea re fieret senatus consultum | |
| dixerunt. | 5 |