| censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et | 35.9.1.1 |
| C. Cornelius Cethegus. Cornelius lustrum condidit. censa | 2.1 |
| sunt ciuium capita <C>CXLIIIDCCIV. aquae ingentes eo anno | |
| fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundauit; circa portam | 3.1 |
| Flumentanam etiam conlapsa quaedam ruinis sunt. et porta | |
| Caelimontana fulmine icta est murusque circa multis locis | |
| de caelo tactus; et Ariciae et Lanuuii et in Auentino lapidibus | 4.1 |
| pluit; et a Capua nuntiatum est examen uesparum ingens in | |
| forum aduolasse et in Martis aede consedisse: eas conlectas | |
| cum cura et igni crematas esse. horum prodigiorum causa | 5.1 |
| decemuiri libros adire iussi, et nouemdiale sacrum factum et | |
| supplicatio indicta est atque urbs lustrata. iisdem diebus | 6.1 |
| aediculam Uictoriae Uirginis prope aedem Uictoriae M. | |
| Porcius Cato dedicauit biennio post quam uouit. | |
| eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum | 7.1 |
| triumuiri deduxerunt A. Manlius Uolso L. Apustius Fullo | |
| Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur. tria milia pedi- | |
| tum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri. | |
| dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites: | 8.1 |
| Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si | |
| uellent, nouos colonos adscribere possent; uicena iugera | |
| pedites, quadragena equites acceperunt. |