| in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam unquam | 35.10.1.1 |
| alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes | 2.1 |
| petebant patricii plebeique: P. Cornelius Cn. filius Scipio, | |
| qui ex Hispania prouincia nuper decesserat magnis rebus | |
| gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia prae- | |
| fuerat, et Cn. Manlius Uolso, hi patricii; plebei autem C. | 3.1 |
| Laelius Cn. Domitius C. Liuius Salinator M'. Acilius. sed | 4.1 |
| omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et | |
| in unum locum petebant patricii ambo et rei militaris gloria | |
| recens utrumque commendabat. ceterum ante omnia certa- | 5.1 |
| men accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis | |
| suae imperatores. maior gloria Scipionis et quo maior eo | |
| propior inuidiam, Quincti recentior ut qui eo anno trium- | |
| phasset. accedebat quod alter decimum iam prope annum | 6.1 |
| adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus uerendos | |
| magnos homines ipsa satietate facit: consul iterum post | |
| deuictum Hannibalem censorque fuerat; in Quinctio noua et | 7.1 |
| recentia omnia ad gratiam erant, nihil nec petierat a populo | |
| post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano, non | 8.1 |
| patrueli se petere aiebat, pro legato et participe admini- | |
| strandi belli: se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit | 9.1 |
| ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, | |
| quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem | |
| tantum praeiudicium senatus, uirum e ciuitate optimum | |
| iudicatum qui matrem Idaeam Pessinunte uenientem in | 5 |
| urbem acciperet. | |
| L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: | 10.1 |
| adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio nitere- | |
| tur, Africanus ualuit. postero die praetores creati L. Scri- | 11.1 |
| bonius Libo M. Fuluius Centumalus A. Atilius Serranus M. | |
| Baebius Tamphilus L. Ualerius Tappo Q. Salonius Sarra. | |
| aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. | |
| Aemilii Pauli: multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia | 12.1 |
| clupea inaurata in fastigio Iouis aedis posuerunt, porticum | |
| unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim | |
| adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram qua in | |
| Campum iter esset perduxerunt. | 5 |