| diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat: | 35.11.1.1 |
| extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; | |
| nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa et non ita | 2.1 |
| multo post per saltum angustum cum duceretur agmen | |
| Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum | 3.1 |
| exitus non pateret, conuerso agmine redire institit consul. | |
| et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant | |
| Caudinaeque cladis memoria non animis modo sed prope | |
| oculis obuersabatur. Numidas octingentos ferme equites | 4.1 |
| inter auxilia habebat. eorum praefectus consuli pollicetur se | |
| parte utra uellet cum suis erupturum, tantum uti diceret | |
| utra pars frequentior uicis esset: in eos se impetum facturum | 5.1 |
| et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pauor | |
| cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere | |
| ad opem ferendam suis. conlaudatum eum consul spe prae- | 6.1 |
| miorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare | |
| stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. nihil | 7.1 |
| primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et | |
| graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula | |
| secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cer- | 8.1 |
| uice et extento capite currentium. hunc contemptum de in- | |
| dustria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo | |
| esse. itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in | 9.1 |
| stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima | |
| spectabant. Numidae adequitare, dein refugere, sed propius | 10.1 |
| saltum paulatim euehi, uelut quos impotentes regendi equi | |
| inuitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias | |
| stationes hostium erupere et in agrum latiorem euecti omnia | 11.1 |
| propinqua uiae tecta incendunt. proximo deinde uico in- | |
| ferunt ignem, ferro flammaque omnia peruastant. fumus | 12.1 |
| primo conspectus, deinde clamor trepidantium in uicis | |
| auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum | |
| in castris fecerunt. itaque sine consilio, sine imperio pro se | 13.1 |
| quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra | |
| relicta erant, et obsidione liberatus consul quo intenderat | |
| peruenit. |