| sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bella- | 35.12.1.1 |
| tum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aeto- | |
| lorum gens. ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in | 2.1 |
| spe fuerant et Antiochum in uacuam Europae possessionem | |
| uenturum nec Philippum aut Nabim quieturos. ubi nihil | 3.1 |
| usquam moueri uiderunt, agitandum aliquid miscendumque | |
| rati ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum | |
| indixerunt. ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias | 4.1 |
| Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae | |
| gentium ciuitatiumque inhonoratissimi post eam uictoriam | |
| essent cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges | 5.1 |
| mittendos, qui non solum temptarent animos eorum sed suis | |
| quemque stimulis mouerent ad Romanum bellum. Damo- | 6.1 |
| critus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus frater | |
| praetoris ad Antiochum est missus. tyranno Lacedaemonio | 7.1 |
| Damocritus ademptis maritimis ciuitatibus eneruatam tyran- | |
| nidem dicere: inde militem, inde naues naualesque socios | |
| habuisse; inclusum suis prope muris Achaeos uidere do- | |
| minantes in Peloponneso; nunquam habiturum reciperandi | 8.1 |
| sua occasionem si eam quae tum esset praetermisisset. [et] | |
| nullum exercitum Romanum in Graecia esse nec [propter] | |
| Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam ex- | |
| istimaturos Romanos cur legiones rursus in Graeciam trans- | 5 |
| mittant. haec ad incitandum animum tyranni dicebantur ut, | 9.1 |
| cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia uiolatae | |
| per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum | |
| Antiocho. et Philippum Nicander haud dissimili oratione in- | 10.1 |
| citabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore | |
| fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures | |
| ademptae res. ad hoc uetusta regum Macedoniae fama per- | 11.1 |
| agratusque orbis terrarum uictoriis eius gentis referebatur: et | |
| tutum uel incepto uel euentu se consilium adferre; nam neque | 12.1 |
| ut ante se moueat Philippus quam Antiochus cum exercitu | |
| transierit in Graeciam suadere et, qui sine Antiocho ad- | 13.1 |
| uersus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei | |
| adiuncto Antiocho, sociis Aetolis qui tum grauiores hostes | |
| quam Romani fuerint, quibus tandem uiribus resistere Ro- | |
| manos posse? adiciebat de duce Hannibale, nato aduersus | 14.1 |
| Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidis- | |
| set quam quot superessent. haec Philippo Nicander: alia | 15.1 |
| Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de | |
| Philippo Romanorum esse dicere, uictoriam Aetolorum, et | |
| aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos | |
| dedisse et ad uincendum uires eosdem praebuisse; deinde | 16.1 |
| quantas peditum equitumque copias praebituri Antiocho | |
| ad bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus | |
| maritimis. tum de Philippo et Nabide libero mendacio abute- | 17.1 |
| batur: paratum utrumque ad rebellandum esse et primam | |
| quamque occasionem reciperandi ea quae bello amisissent | |
| arrepturos. ita per totum simul orbem terrarum Aetoli | 18.1 |
| Romanis concitabant bellum. |