| et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt. Nabis | 35.13.1.1 |
| extemplo circa omnes maritimos uicos dimisit ad seditiones | |
| in iis miscendas et alios principum donis ad suam causam | |
| perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes | |
| occidit. Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum | 2.1 |
| a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo et ad | |
| tyrannum legatos miserunt qui admonerent foederis Romani | 3.1 |
| denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, | |
| et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, | |
| et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt. | |
| Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo | 4.1 |
| regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se | |
| recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam | |
| hiemis Ephesum peruenit. inde principio ueris, Antiocho | 5.1 |
| filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, | |
| ne quid absente se ab tergo moueretur, ipse cum omnibus | |
| terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, | |
| oppugnandos est profectus. eo tempore legati Romani P. | 6.1 |
| Sulpicius et P. Uillius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum | |
| est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam uenere; | |
| inde Pergamum—ibi regia Eumenis fuit—escenderunt. | |
| cupidus belli aduersus Antiochum Eumenes erat, grauem, | 7.1 |
| si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eun- | |
| dem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore | |
| quam Philippus fuisset et aut funditus sublatum iri aut, si | 8.1 |
| pax uicto daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile | |
| deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset: etiam | 9.1 |
| si quid aduersi casurum foret, satius esse Romanis sociis quam- | |
| cumque fortunam subire quam solum aut imperium pati | |
| Antiochi aut abnuentem ui atque armis cogi. ob haec quan- | 10.1 |
| tum auctoritate, quantum consilio ualebat, incitabat Ro- | |
| manos ad bellum. |