| Sulpicius aeger Pergami substitit; Uillius cum Pisidiae | 35.14.1.1 |
| bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, | |
| dum paucos ibi moratur dies, dedit operam ut cum Hannibale, | 2.1 |
| qui tum ibi forte erat, saepe congrederetur, ut animum eius | 3.1 |
| temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quic- | |
| quam ei ab Romanis esse. iis conloquiis aliud quidem actum | 4.1 |
| nihil est, secutum tamen sua sponte est, uelut consilio petitum | |
| esset, ut uilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia | |
| fieret. | |
| Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in | 5.1 |
| ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi conlocutum cum | |
| Hannibale, et sermonem unum etiam refert: quaerenti | 6.1 |
| Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal cre- | |
| deret, respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod | 7.1 |
| parua manu innumerabiles exercitus fudisset quod<que> ulti- | |
| mas oras, quas uisere supra spem humanam esset, peragrasset. | |
| quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse: | 8.1 |
| castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius | 9.1 |
| loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi | |
| sibi homines eam habuisse ut Italicae gentes regis externi | |
| quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium | |
| esse mallent. exsequenti quem tertium duceret, haud dubie | 10.1 |
| semet ipsum dixisse. tum risum obortum Scipioni et subiecisse | |
| 'quidnam tu diceres, si me uicisses?' 'tum uero me' inquit | 11.1 |
| 'et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes | |
| imperatores esse.' et perplexum Punico astu responsum et | 12.1 |
| improuisum adsentationis genus Scipionem mouisse, quod | |
| e grege se imperatorum uelut inaestimabilem secreuisset. |