| Uillius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus | 35.15.1.1 |
| audito legatorum Romanorum aduentu occurrit. Apameae | 2.1 |
| congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter | |
| Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi | |
| filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit | |
| conloquia. magnus luctus in regia fuit magnumque eius | 3.1 |
| iuuenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat uti, si | |
| uita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem | |
| fuisse appareret. quo carior acceptiorque omnibus erat, eo | 4.1 |
| mors eius suspectior fuit: grauem successorem eum instare | |
| senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, | |
| talium ministeriis facinorum acceptos regibus, ueneno sus- | |
| tulisse. eam quoque causam clandestino facinori adiciebant | 5.1 |
| quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam | |
| similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ab- | |
| legaret, non habuisset. magni tamen luctus species per | 6.1 |
| aliquot dies regiam tenuit, legatusque Romanus ne alieno | |
| tempore incommodus obuersaretur Pergamum concessit; rex | |
| Ephesum omisso quod incohauerat bello redit. ibi per luctum | 7.1 |
| regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum | |
| eius erat, secreta consilia agitauit. Minnio, ignarus omnium | 8.1 |
| externorum uiresque aestimans regis ex rebus in Syria aut | |
| Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum quod | |
| nihil aequi postularent Romani sed bello quoque super- | |
| aturum credebat. fugienti regi disceptationem cum legatis, | 9.1 |
| seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti | |
| confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum | |
| persuasit ut a Pergamo accerserentur legati. |