| iam conualuerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum uene- | 35.16.1.1 |
| runt. rex a Minnione excusatus et absente eo agi res coepta | |
| est. ibi praeparata oratione Minnio 'specioso titulo' inquit | 2.1 |
| 'uti uos, Romani, Graecarum ciuitatium liberandarum uideo; | |
| sed facta uestra orationi non conueniunt, et aliud Antiocho | |
| iuris statuitis, alio ipsi utimini. qui enim magis Zmyrnaei | 3.1 |
| Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et | |
| Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naues ex foedere | |
| exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes | 4.1 |
| praetorem quotannis cum imperio et uirgis et securibus | |
| mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis | |
| uos iis has leges imposuisse. eandem de Zmyrna, Lampsaco | 5.1 |
| ciuitatibusque quae Ioniae aut Aeolidis sunt causam ab | |
| Antiocho accipite. bello superatas a maioribus et stipendiarias | 6.1 |
| ac uectigales factas in antiquum ius repetit. itaque ad haec | |
| ei responderi uelim, si ex aequo disceptatur et non belli causa | |
| quaeritur.' ad ea Sulpicius 'fecit uerecunde' inquit 'Anti- | 7.1 |
| ochus, qui, si alia pro causa eius non erant quae dicerentur, | |
| quemlibet ista quam se dicere maluit. quid enim simile habet | 8.1 |
| ciuitatium earum quas comparasti causa? ab Reginis et | |
| Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram uenerunt | |
| potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, | |
| nunquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus. | 5 |
| potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium | 9.1 |
| quemquam foedus mutauerint, sic Asiae ciuitates, ut semel | 10.1 |
| uenere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua pos- | |
| sessione regni uestri mansisse et non alias earum in Philippi, | |
| alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos | |
| nullo ambigente libertatem usurpasse? nam si quod aliquando | 11.1 |
| seruierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula | |
| adserendi eos in seruitutem faciet, quid abest quin actum | 12.1 |
| nobis nihil sit, quod a Philippo liberauimus Graeciam, et | |
| repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem | |
| et Thessalorum totam gentem? sed quid ego causam ciuita- | 13.1 |
| tium ago quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum | |
| cognoscere aequius est?' |