| uocari deinde ciuitatium legationes iussit, praeparatas iam | 35.17.1.1 |
| ante et instructas ab Eumene, qui quantumcumque uirium | |
| Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. | |
| admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postula- | 2.1 |
| tiones inserit et aequa iniquis miscent, ex disceptatione alter- | |
| cationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata, | |
| aeque ac uenerant omnium incerti legati Romam redierunt. | |
| rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius | 3.1 |
| alio ferocius, quia quo quisque asperius aduersus Romanos | |
| locutus esset, eo spes gratiae maior erat, alius superbiam | 4.1 |
| postulatorum increpare, tamquam Nabidi uicto, sic Antiocho, | |
| maximo Asiae regum, imponentium leges: quamquam Nabidi | 5.1 |
| tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone | |
| remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant | 6.1 |
| indignum uideri; alii paruas et uix dictu dignas belli causas | 7.1 |
| tanto regi eas ciuitates esse, sed initium semper a paruis | |
| iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, cum aquam | |
| terramque ab Lacedaemoniis petierint, gleba terrae et haustu | |
| aquae eguisse. per similem temptationem <a> Romanis de | 8.1 |
| duabus ciuitatibus agi, et alias ciuitates, simul duas iugum | |
| exuisse uidissent, ad liberatorem populum defecturas. si non | 9.1 |
| libertas seruitute potior sit, tamen omni praesenti statu spem | |
| cuique nouandi res suas blandiorem esse. |