| Alexander Acarnan in consilio erat: Philippi quondam | 35.18.1.1 |
| amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Anti- | |
| ochi et, tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum, | 2.1 |
| in eum gradum amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis | |
| interesset acceptus erat. is tamquam non utrum bellandum | 3.1 |
| esset necne consuleretur sed ubi et qua ratione bellum | |
| gereretur, uictoriam se haud dubiam proponere animo ad- | |
| firmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae | |
| parte sedem bello cepisset: iam primum Aetolos, qui um- | 4.1 |
| bilicum Graeciae incolerent, in armis eum inuenturum, | |
| antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos; in duobus | 5.1 |
| uelut cornibus Graeciae Nabim a Peloponneso concitaturum | |
| omnia, repetentem Argiuorum urbem, repetentem maritimas | |
| ciuitates quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris | |
| inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum | 6.1 |
| cani audisset, arma capturum; nosse se spiritus eius, nosse | |
| animum; scire ferarum modo quae claustris aut uinculis | |
| teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore uoluere. memi- | 7.1 |
| nisse etiam se quotiens in bello precari omnes deos solitus sit | |
| ut Antiochum sibi darent adiutorem; cuius uoti si compos | |
| nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum. tantum non | 8.1 |
| cunctandum nec cessandum esse; in eo enim uictoriam uerti | |
| si et loca opportuna et socii praeoccuparentur. Hannibalem | |
| quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distrin- | |
| gendos Romanos. | 5 |