| Hannibal non adhibitus est in consilium, propter conloquia | 35.19.1.1 |
| cum Uillio suspectus regi et in nullo postea honore habitus. | |
| primo eam contumeliam tacitus tulit; deinde melius esse ratus | 2.1 |
| et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, | |
| tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque | |
| 'pater Hamilcar' inquit, 'Antioche, paruum admodum me, | 3.1 |
| cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit nun- | |
| quam amicum fore populi Romani. sub hoc sacramento sex | 4.1 |
| et triginta annos militaui, hoc me in pace patria mea expulit, | |
| hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit: hoc duce, si tu | |
| spem meam destitueris, ubicumque uires, ubi arma esse | |
| sciam ueniam, toto orbe terrarum quaerens aliquos Romanis | 5 |
| hostes. itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te | 5.1 |
| crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant. odi | 6.1 |
| odioque sum Romanis. id me uerum dicere pater Hamilcar | |
| et di testes sunt. proinde cum de bello Romano cogitabis, | |
| inter primos amicos Hannibalem habeto: si qua res te ad | |
| pacem compellet, in id consilium alium cum quo deliberes | 5 |
| quaerito.' non mouit modo talis oratio regem sed etiam | 7.1 |
| reconciliauit Hannibali. ex consilio ita discessum est ut | |
| bellum gereretur. |