| praetoribus Fuluio et Scribonio, quibus ut ius dicerent | 35.21.1.1 |
| Romae prouincia erat, negotium datum ut praeter eam | |
| classem cui Baebius praefuturus erat centum quinqueremes | |
| pararent. | |
| priusquam consul praetoresque in prouincias proficisceren- | 2.1 |
| tur, supplicatio fuit prodigiorum causa. capram sex haedos | 3.1 |
| uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum | |
| natum unimanum, Amiterni terra pluuisse, Formiis portam | 4.1 |
| murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis | |
| Cn. Domiti bouem locutum 'Roma, caue tibi'. ceterorum | 5.1 |
| prodigiorum causa supplicatum est: bouem cum cura seruari | |
| alique haruspices iusserunt. Tiberis infestiore quam priore | |
| <anno> impetu inlatus urbi duos pontes, aedificia multa | |
| maxime circa Flumentanam portam euertit. saxum ingens | 6.1 |
| siue imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentire- | |
| tur labefactatum in uicum Iugarium ex Capitolio procidit | |
| et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, | |
| uillarum strages facta est. | 5 |
| priusquam L. Quinctius consul in prouinciam perueniret, | 7.1 |
| Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis conlatis | |
| pugnauit: nouem milia hostium occidit, ceteros fusos fugatos- | |
| que in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine | 8.1 |
| oppugnata defensaque sunt. nocte clam profecti Ligures, | 9.1 |
| prima luce uacua castra Romanus inuasit; praedae minus | |
| inuentum est, quod subinde spolia agrorum capta domos | |
| mittebant. Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit: | 10.1 |
| ex agro Pisano in Ligures profectus castella uicosque eorum | |
| igni ferroque peruastauit. ibi praeda Etrusca, quae missa a | 11.1 |
| populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus. |