| sub idem tempus legati ab regibus Romam reuerterunt. | 35.22.1.1 |
| qui cum nihil quod satis maturam causam belli haberet nisi | 2.1 |
| aduersus Lacedaemonium tyrannum adtulissent, quem et | |
| Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram | |
| Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in | |
| Graeciam est ad tuendos socios. consules, quando nihil ab | 3.1 |
| Antiocho instaret, proficisci ambo in prouincias placuit. | |
| Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per | |
| Ligures in Boios uenit. duo consulum agmina diuersa late | 4.1 |
| agrum hostium peruastarunt. primo equites eorum pauci | |
| cum praefectis, deinde uniuersus senatus, postremo in quibus | |
| aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad | |
| consules transfugerunt. | 5 |
| et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam | 5.1 |
| et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque | |
| uineis expugnauit et nobilem regulum Corribilonem uiuum | |
| cepit, et M. Fuluius proconsul cum duobus exercitibus ho- | 6.1 |
| stium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, | |
| Uesceliam Helonemque, et castella multa expugnauit; alia | |
| uoluntate ad eum defecerunt. tum in Oretanos progressus | 7.1 |
| et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum | |
| amnem ire pergit. Toletum ibi parua urbs erat, sed loco | |
| munito. eam cum oppugnaret, Uettonum magnus exercitus | |
| Toletanis subsidio uenit. cum iis signis conlatis prospere | 8.1 |
| pugnauit et fusis Uettonibus operibus Toletum cepit. |