| ceterum eo tempore minus ea bella quae gerebantur curae | 35.23.1.1 |
| patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho | |
| belli. nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, | 2.1 |
| tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa | |
| ueris miscebant; inter quae allatum erat, cum in Aetoliam | 3.1 |
| uenisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam mis- | |
| surum. itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe | 4.1 |
| miserat in Graeciam, tamen, quia non copiis modo sed etiam | 5.1 |
| auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quin- | |
| ctium et Cn. Octauium et Cn. Seruilium et P. Uillium legatos | |
| in Graeciam misit; et ut M. Baebius ex Bruttiis ad Tarentum | |
| et Brundisium promoueret legiones decreuit, inde, si res | 6.1 |
| posceret, in Macedoniam traiceret; et ut M. Fuluius praetor | |
| classem nauium uiginti mitteret ad tuendam Siciliae oram; | |
| et ut cum imperio esset qui classem eam duceret—duxit L. | 7.1 |
| Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat—; et | |
| ut idem praetor L. Ualerio collegae scriberet periculum esse | 8.1 |
| ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret, itaque | |
| placere senatui ad eum exercitum quem haberet tumul- | |
| tuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos | |
| equites scriberet, quibus oram maritimam prouinciae qua | 5 |
| uergeret in Graeciam tueri posset. eum dilectum praetor non | 9.1 |
| ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit | |
| oppidaque omnia maritima quae in Graeciam uersa erant | |
| praesidiis firmauit. addidit alimenta rumoribus aduentus | 10.1 |
| Attali, Eumenis fratris, qui nuntiauit Antiochum regem | |
| Hellespontum cum exercitu transisse et Aetolos ita se parare | |
| ut sub aduentum eius in armis essent. et Eumeni absenti et | 11.1 |
| praesenti Attalo gratiae actae et aedes liberae, locus, lautia | |
| decreta et munera data: equi duo, bina equestria arma et | |
| uasa argentea centum pondo et aurea uiginti pondo. |