| cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem | 35.24.1.1 |
| pertinere uisum est consules primo quoque tempore creari. | |
| itaque senatus consultum factum est, ut M. Fuluius praetor | 2.1 |
| litteras extemplo ad consulem mitteret quibus certior fieret | |
| senatui placere prouincia exercituque tradito legatis Romam | |
| reuerti eum et ex itinere praemittere edictum quo comitia | 3.1 |
| consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et | |
| praemisso edicto Romam uenit. | |
| eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in | 4.1 |
| unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. f. Scipio, qui priore | |
| anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius | |
| Uolso. P. Scipioni, ut dilatum uiro tali non negatum honorem | 5.1 |
| appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega | |
| M'. Acilius Glabrio. postero die praetores creati L. Aemilius | 6.1 |
| Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius | |
| Mammula C. Liuius et L. Oppius, utrique eorum Salinator | |
| cognomen erat; Oppius is erat qui classem uiginti nauium in | |
| Siciliam duxerat. interim dum noui magistratus sortirentur | 7.1 |
| prouincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis | |
| transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias con- | |
| tinere, et M. Fuluio praetori urbano negotium datum est ut | 8.1 |
| quinqueremes nouas quinquaginta faceret. |