| et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus | 35.25.1.1 |
| Antiochi praeparabat: Nabis iam non differebat bellum sed | 2.1 |
| summa ui Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod | |
| miserant obsessis praesidium, agros eorum uastabat. Achaei | 3.1 |
| non antea ausi capessere bellum quam ab Roma reuertissent | |
| legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum lega- | 4.1 |
| torum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. | |
| Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent. in con- | 5.1 |
| cilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae | |
| sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, | |
| quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expe- | |
| ctandi. cum principum alii in sententia permanerent, alii uten- | 6.1 |
| dum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, multitudo | |
| Philopoemenis sententiam expectabat. praetor is tum erat | 7.1 |
| et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is | |
| praefatus bene comparatum apud Aetolos esse ne praetor, | |
| cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere | |
| quam primum ipsos quid uellent iussit: praetorem decreta | 8.1 |
| eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quan- | |
| tum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret | |
| nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum | 9.1 |
| habuit quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi | |
| ostendisset. itaque ingenti consensu bellum decretum est, | 10.1 |
| tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa. | |
| Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse | 11.1 |
| existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari | |
| Gytheum tueri posset; sed metuens ne dilationem res non | 12.1 |
| pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque | |
| missum ad tuendam urbem amitteretur, naues Achaeorum | |
| deduxit. |