| comparauerat et tyrannus modicam classem ad prohibenda | 35.26.1.1 |
| si qua obsessis mari submitterentur praesidia, tres tectas | |
| naues et lembos pristesque, tradita uetere classe ex foedere | |
| Romanis. harum nouarum tum nauium agilitatem ut experi- | 2.1 |
| retur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, prouectos | |
| in altum cotidie remigem militemque simulacris naualis | |
| pugnae exercebat, in eo ratus uerti spem obsidionis si prae- | |
| sidia maritima interclusisset. praetor Achaeorum sicut terre- | 3.1 |
| strium certaminum arte quemuis clarorum imperatorum uel | |
| usu uel ingenio aequabat, ita rudis in re nauali erat, Arcas, | 4.1 |
| mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod | |
| in Creta praefectus auxiliorum militauerat, ignarus. nauis | 5.1 |
| erat quadriremis uetus, capta annis octoginta ante, cum | |
| Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum ueheret. | |
| huius fama motus—fuerat enim nobile in classe regia quon- | 6.1 |
| dam nauigium—deduci ab Aegio putrem iam admodum et | |
| uetustate dilabentem iussit. hac tum praetoria naue prae- | 7.1 |
| cedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis | |
| ueheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naues; et primo | 8.1 |
| statim incursu ad nouam et firmam nauem uetus, quae per se | |
| ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, diuulsa est | |
| captique omnes qui in naue erant. cetera classis praetoria | 9.1 |
| naue amissa quantum quaeque remis ualuit fugerunt. ipse | |
| Philopoemen in leui speculatoria naue fugit nec ante fugae | |
| finem quam Patras uentum est fecit. nihil ea res animum | 10.1 |
| militaris uiri et multos experti casus imminuit: quin contra, | |
| si in re nauali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea | |
| quorum usu calleret spei nactus, breue id tyranno gaudium | |
| se effecturum adfirmabat. | 5 |