| Nabis cum prospera <re> elatus, tum spem etiam haud | 35.27.1.1 |
| dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres | 2.1 |
| aditus claudere opportune positis praesidiis uoluit. tertia | |
| parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit | |
| <castra>; imminet is locus et Leucis et Acriis, qua uidebantur | 3.1 |
| hostes exercitum admoturi. cum ibi statiua essent <et> pauci | |
| tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine | |
| textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, prius- | 4.1 |
| quam in conspectum hostis ueniret, Philopoemen necopi- | |
| nantem eum improuiso genere belli adgredi statuit. nauigia | 5.1 |
| parua in stationem occultam agri Argiui contraxit; in ea | |
| expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis | |
| et alio leui genere armaturae imposuit. inde litora legens cum | 6.1 |
| ad propinquum castris hostium promunturium uenisset, | |
| egressus callibus notis nocte Pleias peruenit et, sopitis uigili- | |
| bus ut in nullo propinquo metu, ignem casis ab omni parte | |
| castrorum iniecit. multi prius incendio absumpti sunt quam | 7.1 |
| hostium aduentum sentirent, et qui senserant nullam opem | |
| ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta; per- | 8.1 |
| pauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra | |
| perfugerunt. ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad | 9.1 |
| depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem | |
| Megalopolitarum est, duxit et magna ui pecorum hominum- | 10.1 |
| que inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium | |
| agris mitteret, discessit. inde Tegeam exercitu contracto | 11.1 |
| concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et | |
| Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam | 12.1 |
| satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti | |
| animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, | |
| eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse. | |
| ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso | 13.1 |
| die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen | |
| castra ad Barbosthenem—mons est decem milia passuum ab | |
| Lacedaemone—promouit. et Nabis recepto Gytheo cum ex- | 14.1 |
| pedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem | |
| raptim duxisset, Pyrrhi quae uocant castra occupauit, quem | |
| peti locum ab Achaeis non dubitabat. inde hostibus occurrit. | |
| obtinebant autem longo agmine propter angustias uiae prope | 15.1 |
| quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et | |
| maxima [a] parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen | |
| tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, | |
| ab tergo suos adgressurum. duae res simul inopinatae per- | 16.1 |
| culerunt eum: una praeoccupatus quem petebat locus, altera | |
| quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per | |
| loca confragosa iter esset, sine leuis armaturae praesidio signa | |
| ferri non uidebat posse. | 5 |