| erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine | 35.28.1.1 |
| locisque capiendis sollertiae atque usus, nec belli tantum | |
| temporibus sed etiam in pace ad id maxime animum exer- | |
| cuerat. ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu | 2.1 |
| saltum uenisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, | |
| cum solus iret secum ipse agitabat animo, cum comites | |
| haberet ab his quaerebat, si hostis eo loco apparuisset, quid | 3.1 |
| si a fronte, quid si ab latere hoc aut illo, quid si ab tergo | |
| adoriretur capiendum consilii foret: posse instructos derecta | |
| acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum uiae | |
| occurrere. quem locum ipse capturus esset cogitando aut | 4.1 |
| quaerendo exsequebatur, aut quot armatis aut quo genere | |
| armorum—plurimum enim interesse—usurus; quo impedi- | |
| menta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; quanto | 5.1 |
| ea aut quali praesidio custodiret; et utrum pergere qua | |
| coepisset ire uia an eam qua uenisset repetere melius esset; | |
| castris quoque quem locum caperet, quantum munimento | 6.1 |
| amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli ligno- | |
| rumque copia esset; qua postero die castra mouenti tutum | |
| maxime iter, quae forma agminis esset. his curis cogitationi- | 7.1 |
| busque ita ab ineunte aetate animum agitauerat ut nulla ei | |
| noua in tali re cogitatio esset. et tum omnium primum agmen | 8.1 |
| constituit; dein Cretenses auxiliares et quos Tarentinos uoca- | |
| bant equites binos secum trahentes equos ad prima signa | |
| misit et iussis equitibus subsequi super torrentem unde | |
| aquari possent rupem occupauit. eo impedimenta omnia et | 9.1 |
| calonum turbam conlectam armatis circumdedit et pro natura | |
| loci castra communiuit; tabernacula statuere in aspretis et | |
| inaequabili solo difficile erat. hostes quingentos passus ab- | 10.1 |
| erant. ex eodem riuo utrique cum praesidio leuis armaturae | |
| aquati sunt; et priusquam, qualia [in] propinquis castris | |
| solent, contraheretur certamen, nox interuenit; postero die | 11.1 |
| apparebat pugnandum pro aquatoribus circa riuum esse. | |
| nocte in ualle a conspectu hostium auersa quantam multitu- | |
| dinem locus occulere poterat condidit caetratorum. |