| luce orta Cretensium leuis armatura et Tarentini equites | 35.29.1.1 |
| super torrentem proelium commiserunt. Telemnastus Cre- | |
| tensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus | |
| praeerat. Cretenses et hostium auxiliares equitumque idem | 2.1 |
| genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu | |
| dubium proelium fuit, ut eodem ex parte utraque hominum | |
| genere et armis paribus. procedente certamine et numero | 3.1 |
| uicere tyranni auxiliares et quia ita praeceptum a Philo- | |
| poemene praefectis erat ut modico edito proelio in fugam | |
| inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. | |
| effuse secuti fugientes per conuallem plerique et uolnerati | 5 |
| et interfecti sunt, priusquam occultum hostem uiderent. | |
| caetrati ita, quantum latitudo uallis patiebatur, instructi | 4.1 |
| sederant ut facile per interualla ordinum fugientes suos acci- | |
| perent. consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi, et | 5.1 |
| in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et uolneribus fessos | |
| impetum faciunt. nec dubia uictoria fuit. extemplo terga dedit | 6.1 |
| tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus | |
| erat fugiens ad castra est compulsus; multi caesi captique | 7.1 |
| in ea fuga sunt. et in castris quoque foret trepidatum, ni | |
| Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et | |
| quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens. | |
| inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans | 8.1 |
| in quo tum is pauore esset, unum de auxiliaribus specie trans- | |
| fugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos sta- | 9.1 |
| tuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit | |
| moenibus, progredi ut intercluderent iter, ne aut tyrannus | |
| cum uellet receptum ad urbem haberet aut commeatus ab | 10.1 |
| urbe in castra portarentur, simul et temptaturos si quorum | |
| animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent. non tam | 11.1 |
| fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi | |
| castra causam probabilem praebuit. postero die Pythagoran | 12.1 |
| cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro uallo iussit: | |
| ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa | |
| ocius ferri ad urbem iussit. |