| Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et | 35.30.1.1 |
| procliuem uiam duci raptim uidit, equitatum omnem et Cre- | |
| tensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat | |
| emittit. illi ubi hostes adesse et a suis se desertos uiderunt, | 2.1 |
| primo in castra recipere se conati sunt; deinde postquam in- | 3.1 |
| structa acies tota Achaeorum admouebatur, metu ne cum | |
| ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum | |
| praegressum insistunt. extemplo caetrati Achaeorum in | 4.1 |
| castra impetum faciunt et diripiunt; ceteri ad persequendos | |
| hostes ire pergunt. erat iter tale per quod uix tranquillum | |
| ab hostili metu agmen expediri posset. ut uero ad postremos | 5.1 |
| proelium ortum est clamorque terribilis ab tergo pauentium | |
| ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in | |
| circumiectas itineri siluas diffugiunt, momentoque temporis | 6.1 |
| strage armorum saepta uia est, maxime hastis, quae pleraeque | |
| aduersae cadentes uelut uallo obiecto iter impediebant. Philo- | 7.1 |
| poemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus | |
| iussis—utique enim equitibus haud facilem futuram fugam | |
| —ipse grauius agmen uia patentiore ad Eurotan amnem | |
| deduxit. ibi castris sub occasum solis positis leuem armaturam, | 8.1 |
| quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. | |
| qui ubi prima uigilia uenerunt, nuntiantes tyrannum cum | |
| paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem | |
| toto sparsam uagari saltu, corpora curare eos iubet. ipse ex | 9.1 |
| cetera copia militum qui, quia priores in castra uenerant, | |
| refecti et cibo sumpto et modica quiete erant delectos, nihil | |
| praeter gladios secum ferentes, extemplo educit et duarum | |
| portarum itineribus quae Pharas quaeque Barbosthenem | 5 |
| ferunt eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes | |
| credebat. nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad | 10.1 |
| lucis superfuit quicquam, deuiis callibus medio saltu recipie- | |
| bant se; primo uespere, ut lumina in castris hostium con- | |
| spexere, regione eorum occultis semitis se tenuerunt; ubi | 11.1 |
| praegressi ea sunt, iam tutum rati in patentes uias descen- | |
| derunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi | |
| captique sunt ut uix quarta pars de toto exercitu euaserit. | |
| Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies | 12.1 |
| prope triginta uastandis agris Laconum absumpsit debilita- | |
| tisque ac prope fractis tyranni uiribus domum rediit, aequan- | 13.1 |
| tibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod | |
| ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam. |