| dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati | 35.31.1.1 |
| Romanorum circuire sociorum urbes solliciti ne Aetoli partis | |
| alicuius animos ad Antiochum auertissent. minimum operae | 2.1 |
| in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi in- | |
| festi erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. | |
| Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, | 3.1 |
| adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter | |
| flexere. eo Magnetum concilium indictum est. accuratior | 4.1 |
| ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis | |
| totique Antiochi et Aetolorum erant, quia cum reddi ob- | 5.1 |
| sidem filium Philippo allatum esset stipendiumque impositum | |
| remitti, inter cetera uana allatum erat Demetriadem quoque | |
| ei reddituros Romanos esse. id ne fieret, Eurylochus princeps | 6.1 |
| Magnetum factionisque eius quidam omnia nouari Aetolorum | |
| Antiochique aduentu malebant. aduersus eos ita disserendum | 7.1 |
| erat ne timorem uanum iis demendo spes incisa Philippum | |
| abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magneti- | |
| bus esset. illa tantum commemorata, cum totam Graeciam | 8.1 |
| beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse, tum eam ciui- | |
| tatem praecipue; ibi enim non praesidium modo Macedonum | 9.1 |
| fuisse sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis | |
| habendus esset dominus; ceterum nequiquam ea facta, si | 10.1 |
| Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent et nouus et | |
| incognitus pro uetere et experto habendus rex esset. Magne- | 11.1 |
| tarchen summum magistratum uocant; is tum Eurylochus | |
| erat, ac potestate ea fretus negauit dissimulandum sibi et | |
| Magnetibus esse quae fama uolgata de reddenda Demetriade | |
| Philippo foret: id ne fieret, omnia et conanda et audenda | 12.1 |
| Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius | |
| euectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem | |
| esse, re uera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc | 13.1 |
| uocem fremitus uariantis multitudinis fuit partim adsensum | |
| partim indignationem dicere id ausum eum; Quinctius quidem | |
| adeo exarsit ira ut manus ad caelum tendens deos testes | |
| ingrati ac perfidi Magnetum inuocaret. hac uoce perterritis | 14.1 |
| omnibus Zeno ex principibus unus, magnae cum ob eleganter | |
| actam uitam auctoritatis tum quod semper Romanorum | |
| haud dubie partis fuerat, ab Quinctio legatisque aliis flens | |
| petit ne unius amentiam ciuitati adsignarent: suo quemque | 15.1 |
| periculo furere. Magnetas non libertatem modo sed omnia | |
| quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo | |
| Romano debere: nihil quemquam ab diis immortalibus pre- | 16.1 |
| cari posse quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora | |
| sua citius per furorem saeuituros quam ut Romanam amici- | |
| tiam uiolarent. |