| huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; | 35.32.1.1 |
| Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque | |
| inde protinus in Aetoliam profugit. iam enim et id magis in | 2.1 |
| dies Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso forte tempore | |
| Thoas princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, | |
| redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum. | |
| qui, priusquam concilium iis daretur, impleuerant omnium | 3.1 |
| aures terrestres naualesque copias commemorando: ingentem | 4.1 |
| uim peditum equitumque uenire, ex India elephantos accitos, | |
| ante omnia, quo maxime credebant moueri multitudinis | |
| animos, tantum aduehi auri ut ipsos emere Romanos posset. | |
| apparebat quid ea oratio in concilio motura esset; nam et | 5.1 |
| uenisse eos et quae agerent omnia legatis Romanis defere- | |
| bantur; et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab | 6.1 |
| re esse Quinctio uisum est sociorum aliquos legatos interesse | |
| ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui | |
| uocem liberam mittere aduersus regis legatum auderent. | |
| Athenienses maxime in eam rem idonei uisi sunt et propter | 7.1 |
| ciuitatis dignitatem et uetustam societatem cum Aetolis. ab | |
| iis Quinctius petit ut legatos ad Panaetolicum concilium | |
| mitterent. Thoas primus in eo concilio renuntiauit lega- | 8.1 |
| tionem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse | |
| omnibus qui Graeciam Asiamque incolerent ait integris rebus | |
| Philippi potuisse interuenire Antiochum: sua quemque | 9.1 |
| habiturum fuisse neque omnia sub nutum dicionemque | |
| Romanam peruentura. 'nunc quoque' inquit, 'si modo uos | 10.1 |
| quae incohastis consilia constanter perducitis ad exitum, | |
| poterit diis iuuantibus et Aetolis sociis Antiochus quamuis | |
| inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. | |
| ea autem in libertate posita est quae suis stat uiribus, non | 11.1 |
| ex alieno arbitrio pendet.' Athenienses, quibus primis post | 12.1 |
| regiam legationem dicendi quae uellent potestas facta est, | |
| mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos | |
| meritorumque in uniuersam Graeciam T. Quincti ad- | |
| monuerunt: ne temere eam nimia celeritate consiliorum | 13.1 |
| euerterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, | |
| tractatu dura, euentu tristia esse. legatos Romanos, et in iis | |
| T. Quinctium, haud procul inde abesse; dum integra omnia | 14.1 |
| essent, uerbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent | |
| quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum. |