| multitudo auida nouandi res Antiochi tota erat, et ne | 35.33.1.1 |
| admittendos quidem in concilium Romanos censebant; prin- | |
| cipum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur | |
| iis concilium. hoc decretum Athenienses cum rettulissent, | 2.1 |
| eundum in Aetoliam Quinctio uisum est: aut enim moturum | 3.1 |
| aliquid aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam | |
| belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma. | |
| postquam uentum est eo, Quinctius in concilio orsus a prin- | 4.1 |
| cipio societatis Aetolorum cum Romanis et quotiens ab iis | |
| fides mota foederis esset, pauca de iure ciuitatium de quibus | |
| ambigeretur disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitra- | 5.1 |
| rentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu | |
| disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Ro- | 6.1 |
| manum cum Antiocho, lanistis Aetolis, non sine magno motu | |
| generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius | |
| cladem eius belli sensuros quam qui mouissent. haec nequi- | 7.1 |
| quam uelut uaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique | |
| factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi peruicerunt | |
| ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum | 8.1 |
| fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Grae- | |
| ciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos. huic tam | 9.1 |
| superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus | |
| praetor eorum; nam cum id ipsum decretum posceret eum | |
| Quinctius, non ueritus maiestatem uiri, aliud in praesentia | 10.1 |
| quod magis instaret praeuertendum sibi esse dixit: decretum | |
| responsumque in Italia breui castris super ripam Tiberis | |
| positis daturum. tantus furor illo tempore gentem Aeto- | 11.1 |
| lorum, tantus magistratus eorum cepit. |