| Quinctius legatique Corinthum redierunt; inde ut quaeque | 35.34.1.1 |
| de Antiocho <adferrentur excipiebant. Aetoli ne> nihil per se | |
| ipsi moti et sedentes expectare aduentum uiderentur regis, | |
| concilium quidem uniuersae gentis post dimissos Romanos | 2.1 |
| non habuerunt, per apocletos autem—ita uocant sanctius | |
| consilium: ex delectis constat uiris—id agitabant quonam | |
| modo in Graecia res nouarentur. inter omnes constabat in | 3.1 |
| ciuitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis | |
| esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res | |
| non ex sententia ipsorum essent omnia nouare uelle. Aetoli | 4.1 |
| consilium cum rei <tum> spei quoque non audacis modo | |
| sed etiam impudentis ceperunt Demetriadem Chalcidem | |
| Lacedaemonem occupandi. singuli in singulas principes missi | 5.1 |
| sunt Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles | |
| Demetriadem. hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque | 6.1 |
| fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat | |
| spes, adiuuit. litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique | 7.1 |
| et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum | |
| sordida ueste, tenentes uelamenta supplicum, <in> contionem | |
| frequentem accierunt singulos uniuersosque obtestantes ne | |
| insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. et | 8.1 |
| simplices homines misericordia et improbos seditiososque im- | |
| miscendi res tumultu Aetolico spes mouit, et pro se quisque | |
| reuocari iubebant. his praeparatis Diocles cum omni equitatu | 9.1 |
| —et erat tum praefectus equitum—specie reducentis exulem | |
| hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum | |
| milia sex ab urbe abesset, luce prima tribus electis turmis, | |
| cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit. post- | 10.1 |
| quam portae adpropinquabat, desilire omnes ex equis iussit | |
| et loris ducere equos, itineris maxime modo solutis ordinibus, | |
| ut comitatus magis praefecti uideretur quam praesidium. | |
| ibi una ex turmis ad portam relicta ne excludi subsequens | 11.1 |
| equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eury- | |
| lochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum | |
| deduxit. mox equitum plena urbs erat et loca opportuna | 12.1 |
| occupabantur; tum in domos missi qui principes aduersae | |
| factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est. |