| Lacedaemone non urbi uis adferenda sed tyrannus dolo | 35.35.1.1 |
| capiendus erat; quem spoliatum maritimis oppidis ab Ro- | 2.1 |
| manis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis | |
| compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei | |
| apud Lacedaemonios laturum. causam mittendi ad eum | 3.1 |
| habuerunt quod fatigabat precibus ut auxilia sibi, cum illis | |
| auctoribus rebellasset, mitterentur. mille pedites Alexameno | 4.1 |
| dati sunt et triginta delecti ex iuuentute equites. iis a prae- | |
| tore Damocrito in consilio arcano gentis, de quo ante dictum | |
| est, denuntiatur ne se ad bellum Achaicum aut rem ullam | 5.1 |
| quam sua quisque opinione praecipere posset crederent | |
| missos esse: quidquid Alexamenum res monuisset subiti con- | |
| silii capere, ad id quamuis inopinatum, temerarium, audax | |
| oboedienter exsequendum parati essent ac pro eo acciperent | 5 |
| tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent. | |
| cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum uenit, | 6.1 |
| quem adueniens extemplo spei impleuit: Antiochum iam | 7.1 |
| transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras maria armis | |
| uiris completurum; non cum Philippo rem esse credituros | |
| Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac nauium | |
| non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam. | 5 |
| Aetolos toto suo exercitu paratos esse uenire Lacedaemonem, | 8.1 |
| cum res poscat, sed frequentes armatos ostendere aduenienti | |
| regi uoluisse. Nabidi quoque et ipsi faciendum esse ut quas | 9.1 |
| haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio sed | |
| educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret | |
| et corpora exerceret. consuetudine leuiorem laborem fore et | 10.1 |
| comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri | |
| posse. educi inde frequenter ante urbem in campum ad | |
| Eurotan amnem coepere. satellites tyranni media fere in acie | 11.1 |
| consistebant; tyrannus cum tribus summum equitibus, inter | |
| quos plerumque Alexamenus erat, ante signa uectabatur, | |
| cornua extrema inuisens; in dextro cornu Aetoli erant, et qui | 12.1 |
| ante auxiliares tyranni fuerant et qui uenerant mille cum | |
| Alexameno. fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum | 13.1 |
| tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum | |
| quae in rem esse uidebantur, nunc in dextrum cornu ad suos | 14.1 |
| adequitandi, mox inde uelut imperato quod res poposcisset | |
| recipiendi ad tyrannum. sed quem diem patrando facinori | 15.1 |
| statuerat, eo paulisper cum tyranno uectatus cum ad suos | |
| concessisset, tum equitibus ab domo secum missis 'agenda' | 16.1 |
| inquit 'res est, iuuenes, audendaque quam me duce impigre | |
| exsequi iussi estis. parate animos, dextras, ne quis in eo quod | |
| me uiderit facientem cesset. qui cunctatus fuerit et suum | 17.1 |
| consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non | |
| esse.' horror cunctos cepit et meminerant cum quibus | |
| mandatis exissent. tyrannus ab laeuo cornu ueniebat. ponere | 18.1 |
| hastas equites Alexamenus iubet et se intueri: conligit et ipse | |
| animum confusum tantae cogitatione rei. postquam ad- | |
| propinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum | |
| deturbat, iacentem equites confodiunt; multis frustra in | 19.1 |
| loricam ictibus datis tandem in nudum corpus uolnera perue- | |
| nerunt, et priusquam <a> media acie succurreretur exspirauit. |