| Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam | 35.36.1.1 |
| occupandam pergit. corporis custodes, cum in oculis res | 2.1 |
| gereretur, pauor primo cepit; deinde, postquam abire | 3.1 |
| Aetolorum agmen uidere, concurrunt ad relictum tyranni | |
| corpus, et spectatorum turba ex custodibus uitae mortisque | |
| ultoribus est facta. nec mouisset se quisquam si extemplo | 4.1 |
| positis armis uocata in contionem multitudo fuisset et oratio | |
| habita tempori conueniens, frequentes inde retenti in armis | |
| Aetoli sine iniuria cuiusquam; sed, ut oportuit in consilio | 5.1 |
| fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum qui | |
| fecerant sunt acta. dux regia inclusus diem ac noctem in | 6.1 |
| scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli uelut capta | |
| urbe quam liberasse uideri uolebant in praedam uersi. simul | 7.1 |
| indignitas rei, [ac] simul contemptus animos Lacedaemoniis | |
| ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et liber- | |
| tatem, cum restitui uideretur interceptam, repetendam; alii, | |
| ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem | 5 |
| adsumendum. Laconicus eius stirpis erat puer admodum, | 8.1 |
| eductus cum liberis tyranni. eum in equum imponunt et | |
| armis arreptis Aetolos uagos per urbem caedunt. tum regiam | 9.1 |
| inuadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtrun- | |
| cant. Aetoli circa Chalcioecon—Mineruae aereum est tem- | |
| plum—congregati caeduntur; pauci armis abiectis pars | 10.1 |
| Tegeam, pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a | |
| magistratibus sub corona uenierunt. |