Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedae-
|
35.37.1.1
|
monem cum omnia turbata metu inuenisset, euocatis prin-
|
2.1
|
cipibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat,
|
|
societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, eo etiam
|
3.1
|
facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor
|
|
et uiginti quinqueremibus ad Gytheum accessit.
|
|
iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam
|
4.1
|
principem, pulsum opibus eorum qui Romanae societatis erant,
|
|
post T. Quincti legatorumque aduentum, et Herodorum,
|
5.1
|
Cianum mercatorem sed potentem Chalcide propter diuitias,
|
|
praeparatis ad proditionem iis qui Euthymidae factionis
|
|
erant, nequaquam eandem fortunam qua Demetrias per
|
|
Eurylochum occupata erat habuit. Euthymidas ab Athenis—
|
6.1
|
eum domicilio delegerat locum—Thebas primum, hinc Sal-
|
|
ganea processit, Herodorus ad Thronium. inde haud procul
|
7.1
|
in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites,
|
|
onerarias leues ad triginta habebat. eas cum sescentis pediti-
|
|
bus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde,
|
8.1
|
cum pedestres copias adpropinquare iam Aulidi atque Euripo
|
|
sensisset, Chalcidem traiceret; ipse ceteras copias nocturnis
|
9.1
|
maxime itineribus quanta poterat celeritate Chalcidem
|
|
ducebat.
|
|