| Quinctius quoque his auditis ab Corintho ueniens nauibus | 35.39.1.1 |
| in Chalcidi<co> Euripo Eumeni regi occurrit. placuit | 2.1 |
| quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab | |
| Eumene rege, ipsum Athenas ire. Quinctius quo profectus | 3.1 |
| erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam | |
| momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem | |
| Romanam facturam, et ut praesidii aliquid esset suae partis | 4.1 |
| hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit ut armaret | |
| iuuentutem, et <Uillium> ad Demetriadem praemisit ad | |
| temptandos animos, non aliter nisi pars aliqua inclinaret ad | |
| respectum pristinae societatis rem adgressurus. Uillius quin- | 5.1 |
| queremi naue ad ostium portus est inuectus. eo multitudo | |
| Magnetum omnis cum se effudisset, quaesiuit Uillius utrum | |
| ad amicos an ad hostes uenisse se mallent. respondit Magne- | 6.1 |
| tarches Eurylochus ad amicos uenisse eum, sed abstineret | |
| portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec | |
| per conloquii speciem multitudinem sollicitaret. altercatio | 7.1 |
| inde non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet | |
| Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo ob- | |
| streperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita | |
| inrito incepto Uillius ad Quinctium sese recepit. at Quinctius | 8.1 |
| nuntio ad praetorem misso ut reduceret domum copias, ipse | |
| nauibus Corinthum rediit. |