| abstulere me uelut de spatio Graeciae res immixtae | 35.40.1.1 |
| Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere sed | |
| quia causae cum Antiocho fuerunt belli. consulibus designatis | 2.1 |
| —inde namque deuerteram—L. Quinctius et Cn. Domitius | |
| consules in prouincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, | |
| Domitius aduersus Boios. Boi quieuerunt, atque etiam senatus | 3.1 |
| eorum cum liberis et praefecti cum equitatu—summa omni- | |
| um mille et quingenti—consuli dediderunt sese. ab altero | 4.1 |
| consule ager Ligurum late est uastatus castellaque aliquot | |
| capta, unde non praeda modo omnis generis cum captiuis | |
| parta sed recepti quoque aliquot ciues sociique qui in hostium | |
| potestate fuerant. | 5 |
| eodem hoc anno Uibonem colonia deducta est ex senatus | 5.1 |
| consulto plebique scito. tria milia et septingenti pedites | |
| ierunt, trecenti equites; triumuiri deduxerunt eos Q. Naeuius | 6.1 |
| M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri | |
| data in singulos pedites sunt, duplex equitibus. Bruttiorum | |
| proxime fuerat ager; Brutti ceperant de Graecis. | |
| Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, | 7.1 |
| diutinus alter sed segnior: terra dies duodequadraginta mouit. | |
| per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; [in] | |
| triduum eius rei causa supplicatio habita est. ille non pauor | 8.1 |
| uanus sed uera multorum clades fuit: incendio a foro Bouario | |
| orto diem noctemque aedificia in Tiberim uersa arsere | |
| tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus confla- | |
| grauerunt. | 5 |