| intentis in apparatum noui belli Romanis ne ab Antiocho | 35.42.1.1 |
| quidem cessabatur. tres eum ciuitates tenebant, Zmyrna | 2.1 |
| et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque ui expugnare | |
| ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam per- | |
| licere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam | |
| uolebat. tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo | 3.1 |
| naues apertae quas cum eo missurus in Africam fuerat mora- | |
| tae sunt; deinde an omnino mittendus esset consultatio mota | 4.1 |
| est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia | |
| tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse, | |
| et quibus mendaciis de rege, multiplicando uerbis copias eius, | 5.1 |
| erexerat multorum in Graecia animos, iisdem et regis spem | |
| inflabat: omnium uotis eum accersi; concursum ad litora | 6.1 |
| futurum, unde classem regiam prospexissent. hic idem ausus | |
| de Hannibale est mouere sententiam prope iam certam regis. | |
| nam neque dimittendam partem nauium a classe regia cense- | 7.1 |
| bat neque, si mittendae naues forent, minus quemquam ei | |
| classi quam Hannibalem praeficiendum: exulem illum et | 8.1 |
| Poenum esse, cui mille in dies noua consilia uel fortuna sua | |
| uel ingenium possit facere, et ipsam eam gloriam belli qua | 9.1 |
| uelut dote Hannibal concilietur nimiam in praefecto regio | |
| esse. regem conspici, regem unum ducem, unum impera- | |
| torem uideri debere. si classem, si exercitum amittat Hanni- | 10.1 |
| bal, idem damni fore ac si per alium ducem amittantur; si | |
| quid prospere eueniat, Hannibalis eam, non Antiochi | |
| gloriam fore; si uero uniuerso bello uincendi Romanos for- | 11.1 |
| tuna detur, quam spem esse sub rege uicturum Hannibalem, | |
| uni subiectum, qui patriam prope non tulerit? non ita se a | 12.1 |
| iuuenta eum gessisse, spe animoque complexum orbis ter- | |
| rarum imperium, ut in senectute dominum laturus uideatur. | |
| nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario | 13.1 |
| eodem ad bellum uti posse. modicum fructum ex ingenio | 14.1 |
| tali neque grauem neque inutilem fore: si summa petantur, | |
| et dantem et accipientem praegrauatura. |