| nulla ingenia tam prona ad inuidiam sunt quam eorum | 35.43.1.1 |
| qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia uir- | |
| tutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mit- | 2.1 |
| tendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter | |
| cogitatum erat, abiectum est. Demetriadis maxime defectione | |
| ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem | |
| in Graeciam constituit. priusquam solueret naues, Ilium a | 3.1 |
| mari escendit ut Mineruae sacrificaret. inde ad classem re- | |
| gressus proficiscitur quadraginta tectis nauibus, apertis sexa- | |
| ginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu | |
| bellicoque alio apparatu sequebantur. Imbrum primo insulam | 4.1 |
| tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi conlectis in alto quae dis- | |
| sipatae erant nauibus ad Pteleum primum continentis uenit. | |
| ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab | 5.1 |
| Demetriade occurrerunt; quorum frequentia laetus die | |
| postero in portum urbis nauibus est inuectus, copias haud | |
| procul inde exposuit. decem milia peditum fuere et quin- | 6.1 |
| genti equites, sex elephanti, uix ad Graeciam nudam occu- | |
| pandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum | |
| bellum. | |
| Aetoli, postquam Demetriadem uenisse Antiochum allatum | 7.1 |
| est, concilio indicto decretum quo accerserent eum fecerunt. | |
| iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, | 8.1 |
| Phalara in sinum Maliacum processerat. inde decreto accepto | 9.1 |
| Lamiam uenit, exceptus ingenti fauore multitudinis cum | |
| plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa uolgi | |
| significatur. |