| in concilium ut uentum est, aegre a Phaenea praetore | 35.44.1.1 |
| principibusque aliis introductus silentio facto dicere orsus | |
| rex. prima eius oratio fuit [primo] excusantis quod tanto | 2.1 |
| minoribus spe atque opinione omnium copiis uenisset: id suae | 3.1 |
| impensae erga eos uoluntatis maximum debere indicium esse, | |
| quod nec paratus satis ulla re et tempore ad nauigandum im- | |
| maturo uocantibus legatis eorum haud grauate obsecutus | |
| esset credidissetque, cum se uidissent Aetoli, omnia uel in se | 5 |
| uno posita praesidia existimaturos esse. ceterum eorum quo- | 4.1 |
| que se quorum expectatio destituta in praesentia uideatur | |
| spem abunde expleturum; nam simul primum anni tempus | 5.1 |
| nauigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis uiris | |
| equis, omnem oram maritimam classibus completurum, nec | 6.1 |
| impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso | |
| ceruicibus eorum imperio Romano liberam uere Graeciam | |
| atque in ea principes Aetolos fecisset. cum exercitibus com- | 7.1 |
| meatus quoque omnis generis ex Asia uenturos: in praesentia | |
| curae esse Aetolis debere ut copia frumenti suis et annona | |
| tolerabilis rerum aliarum suppeditetur. |