| in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu | 35.45.1.1 |
| locutus discessit. post discessum regis inter duos principes | 2.1 |
| Aetolorum Phaeneam et Thoantem contentio fuit. Phaeneas | 3.1 |
| reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controuersia | |
| cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat | |
| quam duce belli: aduentum eius et maiestatem ad uerecun- | 4.1 |
| diam faciendam Romanis uim maiorem habituram quam | |
| arma. multa homines, ne bellare necesse sit, uoluntate re- | |
| mittere quae bello et armis cogi non possint. Thoas negare | 5.1 |
| paci studere Phaeneam sed discutere apparatum belli uelle, | |
| ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus | |
| ad comparandum habeant; nihil enim aequi ab Romanis im- | 6.1 |
| petrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum | |
| ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi | |
| abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse. quo | 7.1 |
| celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed | |
| orandum potius regem ut quoniam, quod maximum fuerit, | |
| ipse uindex Graeciae uenerit, copias quoque terrestres | |
| naualesque accersat. armatum regem aliquid impetraturum: | 8.1 |
| inermem non pro Aetolis modo sed ne pro se quidem ipso | |
| momenti ullius futurum apud Romanos. haec uicit sententia, | 9.1 |
| imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta | |
| principes cum quibus, si qua uellet, consultaret delegerunt. |