| ita dimisso concilio multitudo omnis in suas ciuitates | 35.46.1.1 |
| dilapsa est; rex postero die cum apocletis eorum unde bellum | |
| ordiretur consultabat. optimum uisum est Chalcidem, frustra | 2.1 |
| ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi, et celeritate | |
| magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse. | |
| itaque cum mille peditibus rex qui Demetriade secuti erant | 3.1 |
| profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli | |
| iuniorum paucis euocatis ad Chaeroneam occurrerunt et | |
| decem constratis nauibus secuti sunt. rex ad Salganea castris | 4.1 |
| positis nauibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum | |
| traiecit; et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus | |
| quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. | |
| pauci utrimque ad conloquium congressi sunt. Aetoli magno- | 5.1 |
| pere suadere ut salua Romanorum amicitia regem quoque | |
| adsumerent socium atque amicum; neque enim eum in- | 6.1 |
| ferendi belli sed liberandae Graeciae causa in Europam tra- | |
| iecisse, et liberandae re, non uerbis et simulatione, quod | |
| fecissent Romani. nihil autem utilius Graeciae ciuitatibus | 7.1 |
| esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab | |
| utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia | |
| fore. nam si non recepissent regem, uiderent quid patiendum | 8.1 |
| iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis | |
| Antiochus, cui resistere suis uiribus non possent, ante portas | |
| esset. ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit | 9.1 |
| ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam | |
| traiecisset; nullam enim ciuitatem se in Graecia nosse quae | 10.1 |
| aut praesidium habeat aut stipendium Romanis pendat aut | |
| foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur; itaque | 11.1 |
| Chalcidenses neque uindice libertatis ullo egere, cum liberi | |
| sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani | |
| beneficio et libertatem habeant. amicitiam regis non asper- | 12.1 |
| nari nec ipsorum Aetolorum. id primum eos pro amicis | |
| facturos, si insula excedant atque abeant; nam ipsis certum | 13.1 |
| esse non modo non recipere moenibus sed ne societatem qui- | |
| dem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum. |