| haec renuntiata regi ad naues ubi restiterat cum essent, in | 35.47.1.1 |
| praesentia—neque enim iis uenerat copiis ut ui agere quic- | |
| quam posset—reuerti Demetriadem placuit. ibi, quoniam | 2.1 |
| primum uanum inceptum euasisset, consultare cum Aetolis | |
| rex quid deinde fieret. placuit <Boeotos>, Achaeos, Amy- | |
| nandrum regem Athamanum temptare. Boeotorum gentem | 3.1 |
| auersam ab Romanis iam inde a Brachylli morte et quae secuta | |
| eam fuerant censebant; Achaeorum Philopoemenem princi- | 4.1 |
| pem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum inuisum- | |
| que esse Quinctio credebant. Amynander uxorem Apamam, | 5.1 |
| filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se | |
| oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum | |
| atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat; | |
| quam regiis inclutam nuptiis maior e fratribus Philippus | 6.1 |
| secutus in Athamaniam fuerat. hunc forte ingenio uanum | 7.1 |
| Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, | |
| quod is uere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanes- | |
| que Antiocho coniunxisset; et ea uanitas promissorum non | 8.1 |
| apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum ualuit. |